[40] EPISTOLA XL.

Egregia eruditione & virtute ac fide praedito

D. PETRO MEDMANNO,

amico suo carissimo,

S. D.

Etsi multa ad te de meis periculis scribere cupiebam, tamen quia non erat certum, recta ad te profecturum esse hunc Valentinum Iscmiacensem, non volui his literis committere res arcanas. Memoriam amicitiae tuae mecum circumferam, ubicunque ero. Nam, hic quamdiu esse possum, ignore Valentinus hic functus est munere famuli communis in collegio. Fecit officium suum satis fideliter. Nunc quaerit aliam conditionem, ac me rogavit, ut se tibi commendarem. Nam si in patria non inveniet locum in schola aliqua, decrevit ad te proficisci. Ego tibi nihil oneris impono. * Sed tamen erit humanitatis tuae, quam scio esse eximiam adolescenti confugienti ad tuam fidem & benevolentiam. Scriberem plura, si certo scirem , literas ad te perventuras esse. Sed brevi de me audies, ut Aristidem Athenis, ita hinc me dimissum esse. Bene vale. Die natali B. Mariae Virginis.

PHILIPPUS MELANTHON

* Hic nihil deest eorum quae sunt in autographo.